PHERAE quod PERAE

PHERAE quod PERAE
PHERAE, quod PERAE
adhuc teste Leunclaviô, et Ienizar, teste Mardô, oppid. Thessaliaegeminum, ad distantiam 1. stad. in Pelasgia regione a Pelio monte 180. stad. distans, teste Strabone, a Pagasis 90. inter Demetriadem et Pharsalum, apud Boebeidem
lacum. Hinc Phaereus Alexander tyrannus quidam dictus apud Plut. in Pelopida, ab uxore sua Thebe ob pellicatûs suspicionem interfectus est, teste Cicerone l. 2. de Offic. c. 7. et Valer. Maxim. l. 9. c. 13. ex ext. 3. Ovid. in Ibin. v. 321.
Inque tuo thalamo iugulatus, more Pherai,
Qui datus est leto coniugis ense suae.
Fuit et Pherae, oppid. aTiicae inter Megara et Thebas. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”